HISTORIA LIBRI JUDITH

CAPUT V: De Artaxerxe et Esdra

#I Esdr. VII#I Esdr.#I Esdr. VIII#I Esdr. IX#I Esdr. X

Post haec Artaxerxes, qui et Longimanus dictus est, regnum Persarum obtinuit. Eo tempore Esdras Aaronita legem succensam a Chaldaeis reparavit. Novos quoque apices litterarum excogitavit, qui faciliores ad scribendum fierent, et ad pronuntiandum, et propterea velox scriba dictus est. Nec est mirandum si per Spiritum sanctum libros reparavit, cum plures in diebus nostris Psalterium, et librum Hymnorum, et plures libros hujusmodi deletos, scirent reparare. Addidit etiam quaedam de suo, sicut titulos psalmorum, et plura quae leguntur in Pentateucho. Sicque verisimile est quaedam, quae superflua intellexit, ipsum subtraxisse. Tradunt etiam quidam modum scribendi a dextra in sinistram eum Judaeis tradidisse, cum prius ad modum arantium scriptitarent. Unde et scriptura exaratio solet dici. Scribebant autem a sinistro cornu in dextrum, et a dextro redeundo scribebant in sinistrum. Forte per illum modum scribendi praefiguravit Spiritus sanctus idipsum, quod modo significatur in missa, per translationem libri de dextera in sinistram . Porro Esdras invenit gratiam in oculis Artaxerxis, et petivit ab eo licentiam ascendendi in Jerusalem, ut in lege quam reparaverat, populum suum erudiret. Dedit ergo ei rex licentiam redeundi, et tradidit ei epistolam ad principes suos trans flumen, et ad custodes arcae publicae, ut traderent Esdrae absque mora quaecunque peteret ab eis, usque ad argenti talenta centum, et ad frumenti coros trecentos ac batos olei centum, sal vero sine mensura. Ministros vero templi sacerdotes, levitas, cantores, janitores, et Nathinaeos ab omni vectigali, tributo et annonis absolvit. Dedit quoque Esdrae potestatem amovendi et constituendi judices, et praesides trans flumen, secundum sapientiam suam, et puniendi contumaces, sive in mortem, sive in exsilium, sive in condemnationem substantiae, vel certe in carcerem. Hanc epistolam Esdras legit Judaeis in Babylonia constitutis. Exemplum vero ejus misit ad filios Israel, qui erant ultra montes Caspios, et venerunt de eis ad Esdram sacerdotes, et levitae de Nathinaeis ducenti viginti. Et fuerunt cum eo mille, et septingenti. Et egressi sunt anno septimo regis Artaxerxis de Babylonia, primo die primi mensis, et convenerunt ad fluvium, qui decurrit ad Ahava. Josephus dicit juxta Euphraten. Et potest esse Ahava fluvius decurrens in Euphraten, vel Euphratis rivulus. Et manserunt ibi tribus diebus, et praedicavit eis Esdras jejunium, ut affligerent se coram Domino, et peterent ab eo viam rectam et securam. Erubuit enim Esdras petere a rege ducatum in via, dicens: Manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum. Et separavit Esdras de sacerdotibus duodecim, quibus commisit vasa Domini, et munera quae mittebat rex in Jerusalem, et principes ejus et populus. Et venerunt in Jerusalem mense quinto, et siluerunt tribus diebus. Quarta die intulerunt in domum Domini, quae secum tulerant, offerentes holocausta in gratiarum actionem, dederuntque epistolam regis ducibus trans flumen, qui honoraverunt populum Dei, et domum Dei. Tunc accesserunt ad Esdram principes Israel dicentes. Non est separatus populus Israel a populo terrarum. Tulerunt enim de filiabus suis sibi et filiis suis uxores. Manus quoque sacerdotum et principum et sacri servorum in hac invenitur transgressione. Tunc scidit Esdras vestimenta sua, et flens, et orans jacuit in terra, usque ad sacrificium vespertinum. Tunc accesserunt ad eum principes, dicentes: Surge, tuum est discernere quid agamus. Manus nostra erit tecum. Tunc adjuravit Esdras sacerdotes, principes, et levitas, ut projicerent universas uxores alienigenas, et eos qui de eis nati erant. Et missa est vox ad omnes filios transmigrationis, et convenerunt in Jerusalem in tertium diem mense nono, qui Decembris apud Latinos dicitur, vigesimo die mensis. Et surgens Esdras criminabatur illos, quod contra legem Dei semen sanctum commiscuerant semini incircumcisorum, et opus esse ut abjicerent uxores. Et respondit multitudo: Populus multus est, et tempus pluviae, et non sustinemus stare foras, et opus hoc non est diei unius, vel duorum. Elige tibi principes, et transi per universum Israel, et apud quoscunque inveneris mulieres alienigenas, ejice eas incunctanter. Et inventae sunt in Jerusalem primo apud filios Jesu filii Josedec, et fratres ejus, et statim ejectae sunt: nec enim credendum est Jesum magnum sacerdotem habuisse alienigenam. Et quod visus est Zacharias sordidis vestibus indutus, ad filios ejus referendum est. Vel quia cum pontifex esset, populum non arguebat. Idipsum fecerunt per universum Israel, et offerebat unusquisque, apud quem inventa erat haec transgressio, arietem pro declinatione peccati.